O tempora, o moresDe Elisabethae White obitu

Perinsignis Foederatarum Americae Civitatum actrix spectaculique televisifici rectrix, undecentum annos nata, in domo sua repente periit

Ex Michaelae Obama breviloquentis pagina

Pridie Kalendas Ianuarias Elisabetha, vulgo Betty, White, centesimum diem natalem propediem celebratura, in urbe Angelopoli vitam naturae reddidit: clarissima actrix ac televisifici spectaculi rectrix, quae tum in serie televisoria “Maria Tyler Moore” (Anglice The Mary Tyler Moore Show) appellata Susannae Annae Nivens personam induens tum in illa, cui “Corda sine aetate” (Italice Cuori senza età, Anglice vero The Golden Girls) nomen, Rosae Nylund partes agens magnam gloriam potissimum acquisivit, improvisam mortem domi suae obiit. Cuius nomen Michaela Obama, Alexandra Bullock, Seth Meyers, Catherina Griffin, Conanus O’Brien, Robertus Iger, Paulus Andy commoto animo inter alios prosecuti sunt. Iosephus Biden, Foederatarum Americae Civitatum praeses, inclutam artificem scaenicam quoque commemoravit, eam risum multis hominum Boreoamericanorum stirpibus donavisse grate declarans.