O tempora, o moresCampilliae Maritimae puer duodecim annorum suam ob Hebraicam stirpem vexatus est

Duae adulescentulae, quindecim annos natae, execrandum facinus die dominico vesperi commiserunt

Ex Albertae Ticciati, Campilliensium municipum magistrae, pagina prosopobiblica

Ante hos quattuor dies accidit Aquae Populoniae (Italice Venturina Terme), in amoeno oppidi Campilliae Maritimae vico, ut indignum scelus patraretur. In municipali viridario binae puellae, sextum decimum annum agentes, duodecim annorum puerum, ex Hebraea gente ortum, propter eius genus consputaverunt, contumeliis eluserunt et calcibus conciderunt. Alberta Ticciati, Campilliensium civium syndica, omnes per nuntium in Prosopobiblio scriptum de flagitioso crimine prima docens, scelestum facinus acriter vituperavit. Quod idem Luciana Lamorgese, ab Internis Negotiis administra, Victorius Mosseri, Hebraeorum in urbe Labrone degentium praeses, et Marcus Carrai, Israeliticae Civitatis procurator in Etruria, sine mora fecere.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club