O tempora, o moresTota Italia byocolitae in scholares Laurentii Parelli mortem aperte deplorantes impetum fecere

Mediolani alumnae alumnique, consociatorum fabricatorum Lombardorum sedem petentes, a publicae securitatis custodibus manu ac vi fusi fugatique sunt

Ex Aelianae Como pagina prosopobiblica

Octo diebus post quam in Foroiuliensi officina Laurentius Parelli, scholasticus duodeviginti annos natus et in tirocinio institutus, trabe chalybeia improviso delapsa letaliter percussus est, in triginta urbibus Italicis iuvenes litterarum studio dediti heri tumultuati sunt, adulescentis necem conquerentes legemque de alternandis scholae laborisque vicibus expostulantes. Sed omnibus locis byocolitae in scholares reclamitantes signa vehementer intulerunt. Qui autem Mediolani alumnas alumnosque, qui Insubrium quaestuosis artibus addictorum collegii Assolombarda nuncupati sedem petebant, manu ac vi fudere fugavereque. Quamobrem Aeliana Como, Confoederationis Generalis Italicae pro Operibus (siglis CGIL) minoris partis prolocutrix, orationem incitatam adversus fabricatores consociatos sane habuit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter