O tempora, o moresDavid Sassoli, Europarlamenti praeses, periit

Praeclarus vir civilis animam heri exhalavit sextum et sexagesimum agens annum

Ex Davidis Sassoli breviloquentis pagina

David Sassoli, legatorum popularium Coetus Europaei praefectus quondamque diurnarius, in Avianensi valetudinario, quo septemdecim ante diebus receptus erat, insanabili morbo correptus hesterno die interiit. Vir civilis ille, omnibus mentis cordisque virtutibus praeditus, superiore mense Maio sexaginta quinque annos vero compleverat. Cuius nomen Papa Franciscus, Ursula von der Leyen, Commissionis Europaeae moderatrix, Sergius Mattarella, Italicae Reipublicae praesidens, commoto gratoque animo inter alios prosecuti sunt.