O tempora, o moresDrusilla Foer Spectaculum Musicum Remopolitanum moderabitur

Die III proximi mensis Februarii nobilis mulier ab Florentia oriunda, ex cuius persona suscepta Ioannes Lucas Gori longo iam tempore inclutus est et clarus, Amadeum nuntium principem ad certantes cantores admittendos adiuvabit

Ex Drusillae Foer breviloquentis pagina

Remopoli, in pulchro oppido cui nomen etiam Villa Matutia est vel Civitas Sancti Romuli, LXXII Certamen Musicum Kalendis Februariis initium capiet. Hoc quoque anno Amadeus, celeberrimus praeco televisificus radiophonicusque, festivo spectaculo praesidebit. Primum autem vir muliebri veste tectus cantu contendentes nuntiabit. Qui Ioannes Lucas Gori artifex, ex Drusillae Foer matronae Tuscae persona suscepta nobilis clarusque, sane est.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter