O tempora, o moresIn Italia prima comitia praesidentialia die XXIV huiusce mensis Ianuarii habebuntur

Robertus Fico, Publici Legumlatorum Coetus praeses, communem Parlamenti sessionem indixit, ut novum Civitatis rectorem crearet

Ex summi Reipublicae Italicae moderatoris breviloquentis pagina

Praesidentialium comitiorum dies statutus denique est. Hodie enim Oratorum Popularium Collegii officium nuntiis divulgandis omnibus notum fecit Robertum Fico, illius coetus praesidem, Parlamentum prima laturum suffragia ad supremum Reipublicae Italicae moderatorem creandum die XXIV vertentis Ianuarii mensis, hora quintadecima, in communem sessionem nimirum advocavisse. Regionalium quoque legatorum munus erit, prout primaria lex ex articulo LXXXIII iubet, novum Civitatis rectorem designare.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter