O tempora, o moresIudices Elisabetham Holmes fraudis ream acclamavere

Quondam Siliconis Vallis dominae duci periculum nunc instat ne carceris poena decem ab annis usque ad viginti annos puniatur

Ex Elisabethae Holmes breviloquentis pagina

Hesterno die iudicum collegium Elisabetham Holmes, societatis sanitariae technologiae provehendae Theranos appellatae institutricem delegatamque procuratricem, fraudis ream acclamavere. Cui periculum nunc instat ne carceris poena decem ab annis usque ad viginti annos puniatur.

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter