Praeterito sabbato, postquam Philippus Patroni Griffi, novus iudex primariae legi tutandae praepositus, ius iurandum apud Sergium Mattarella, Reipublicae Italicae praesidentem, sane iuravit, summi cognitores, atra amicti toga auro praetexta, Iulianum Amato, tres et octoginta annos natum, augustissimi collegii moderatorem omnibus sententiis fecerunt. Qui vero statim suam post electionem Dariam De Pretis, Silvanam Sciarra ac Nicolaum Zanon propraesides nominavit. Cui magni ponderis munus nudiustertius assignatum est, is altissimos permultosque honores in longo vitae curriculo optime gessit: Supremi Consilii publicae rei procurande rector inter alia bis fuit. Iulianus Amato, quem Georgius Neapolitano in iudicum collegio chartae Civitatis constitutivae tuendae die XVIII mensis Septembris anno MMXIII cooptavit, ab inito magistratu usque ad praesens tempus CLXXI decreta scite perscripsit. Quorum tum illud de matris nomine filiis transmittendo tum illud de supervacanea sectione chirurgica censoriaque generis emendatione memorare praesertim oportet.
31 Gennaio 2022
O tempora, o moresIulianus Amato iudicum Collegii formae Italicae Civitatis chartae tuendae praeses designatus est
Qui munere octo menses tantum fungetur, ille omnium magistratuum pro tribunali sedentium suffragiis est nudiustertius creatus