O tempora, o moresDe novo periodici “Linkiesta Magazine” inscripti fasciculo

His commentariis sociata “Tempora Neo-Eboracensia” ephemeridis auctorum opera scriptis de rebus, quae in orbis prospectu inito anno MMXXII sunt, sane agitur

Ianuario exeunte mense omnibus expetentibus licebit in urbium Mediolani ac Romae tabernulis quindecim euronumnis nupera emere acta periodica Linkiesta Magazine inscripta, quae CCXXXII paginis constant atque tum interretialis Linkiesta ephemeridis tum celeberrimi “Tempora Neo-Eboracensia” (Anglice The New York Times) diurni auctorum articulos nimirum continent. Horum praeterea exemplaria, Christiani Rocca iussu typis exarata miraque imagine, quam Braulio Amado eleganter delineavit, in operimento ornata, ex nostro diurnariorum collegio iam nunc requiri possunt. Quibus commentariis de rebus, quae in orbis prospectu hoc inito anno sunt, sane agit.

 

X