O tempora, o moresSergius Mattarella ineuntis anni iudicialis sollemnibus ultimum interfuit

Principes postremae provocationis iudices de Reipublicae Italicae praesidente laudando inter se contendere

Ex Reipublicae Italicae praesidentis breviloquentis pagina

In Aula Supremi Consilii publicis cognoscendis vel revocandis iudiciis Sergius Mattarella, cuius summa praefectura in exitu est, novi anni iudicialis celebrationi hesterno die interfuit, extremam sane conficiens rem civilem. Eum vero summi postremae provocationes iudices magnis plausibus verbisque honoroficis prosecuti sunt. Inter quos de Petro Curzio, primo eiusdem Tribunalis moderatore, mentionem facere potissimum oportet. Is, qui in suum munus heri restitutus est (quamobrem contentiones dissensionesque adhuc non desaeviunt), septennalem Sergii Mattarella mandatum unum ex universae Reipublicae Italicae historiae gravissimis vero praedicavit.