O tempora, o moresRes et acta in Milvae tabulario custodita Bononiensi Athenaeo donata sunt

Ioannes Molari, magnificus Almae Studiorum Universitatis rector, ac Martina Corgnati, academica praeclaraeque cantricis filia, stipulatione confecta, condonationis instrumento hesterno die subscripsere

Ex Almae Matris Studiorum Bononiensis situ interretiali

Quinquagesimo exacto anno, ex quo in Bononiensi Athenaeo curriculum ad artium, musicae, spectaculique disciplinarum lauream merendam (siglis DAMS) institutum est, archivum Milvae, divinae mulieris in canendo artificisque scaenicae, eidem Universitati publice ac definitive legatum est. Namque Ioannes Molari, magnificus Almae Matris Studiorum rector, ac Martina Corgnati, magni nominis academica excelsaeque mulieris Gaurensis filia, stipulatione confecta, in praesidentiali Athenaei sede donationis instrumento heri subscripsere. Archivum, quod cantricis heres Bononiensi Universitati, omnium longe antiquissimae ac nobilissime, dono dedit, amplum ac magnum sane est. In quo vero Milvae res actaque innumera descripta sunt et custodita: epistulae telegrammataque a compluribus scribentibus ad illam missa tabellaeque musicis eius ipsius concentis proponendis necnon disci vinylici vel compacti (siglis cd) vel versatiles digitales (siglis dvd) omnes collecti et capsellae magnetoscopicae. Quod tabularium Italica exteraque honoris insignia, quibus Milva decorata est, atque orbes phonographicos tum ex auro tum ex platino, quos sublimis cantrix merito abstulit, praeterea continet.

 

 

 

X