O tempora, o moresFlorentiae primorum eventuum nostratium LGBT+ photographiae ad spectandum proponentur

Magni momenti expositio, cui nomen “Quomodo eramus. De Italorum motu homosexualium, qui annis MCMLXXVI-MCMLXXXIII sui conscii facti sunt”, proximo die Martis inaugurabitur

Ioannes Rodella imaginem hanc, quae auctoris ipsius permissu nunc publicatur, Insulae Bruttiorum anno MCMLXXIX photographice depinxit

In privata artis hodiernae pinacotheca “Immaginaria” appellata, quae Florentiae, in media urbe, sita est, innumerae miraeque imagines, quas Ioannes Rodella, praeclarus photographus ex Mantua oriundus, multos abhinc annos ope lucis impressit, a die III ante Idus Ianuarias usque ad postridie Kalendas Februarias propalam collocabuntur. Ivanus Teobaldelli, qui acta menstrua “Babylonia” (vulgo Babilonia) inscripta tredecim per annos moderatus est, expositionis catalogum photographicae, quae “Quomodo eramus. De Italorum motu homosexualium, qui annis MCMLXXVI-MCMLXXXII sui conscii facti sunt” (Italice Come eravamo. La presa di coscienza del movimento omosessuale 1976-1983) nimirum nuncupatur, editoriae Nardini domus typis exarandum et edendum autem curavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter