Hesterno die a Serborum multitudine conclamatione generali est Novello Djokovic, qui domum reditum perfecit, gratulatione significata. Quae autem honorificis verbis clarissimum manubriati reticuli lusorem omnes praecellentem prosecuti sunt, illum consalutantes patrium heroem. Sed reapse Novellus Djokovic universae infamiae maculam idcirco subiit, quoniam Australiani iudices illius ipsius, qui vaccinum serum adversum Coronarium Venenum non umquam accepit, commeatus diplomatis ratihabitionem irritam bis existimavere. Quamobrem teniludius princeps in toto orbe victor ex Melburnia nudiustertius maximo dedecore est detrusus.
18 Gennaio 2022