O tempora, o moresEritne Petrus Ferdinandus Casini proximus Reipublicae Italicae praesidens?

Fieri potest ut quondam Popularium Legumlatorum Coetus praeses quarto suffragio supremus Civitatis rector creetur

Ex Petri Ferdinandi Casini breviloquentis pagina

Hodie hora tertia postmeridiana delecti legiferi, senatores regionalesque legati, quorum summa sunt MIX, in Montis Citorii Aula sententiam ad Sergii Mattarella, Rei Publicae Italicae moderatoris decedentis, successorem designandum primum ferent. Attamen, cum Silvius Berlusconi munus praesidentiale petere nudiustertius destiterit, partes mediae dexterae, quarum Contende, Italia!, Societas – Salvini Minister Primarius ac Fratres Italiae participes praesertim sunt, candidatis suis propriis, etiamsi eae ipsae pluribus videntur in Maria Elisabetha Casellati Senatui praeposita, quod Deus avertat, aliquam spem reponere, adhuc carent. Partes vero mediae sinistrae, quas Factio Democratica, Italia Viva, Liberi et Aequales, Motus V Stellarum componunt, si hinc candidatorias petitiones nonnullas proposuere, illinc singulis ambitoribus inter se non admodum consentiunt. Iosephus Conte, Motus V Stellarum dux, et Henricus Letta, Democratarum secretarius, Andreae Riccardi nomen ediderunt, fateor quidem, sed alter quacumque ratione vellet Marium Draghi supremum Civitatis rectorem eligi. Sed stultitiae est: primarium administrum a praesidentiali petitione, uti multos iam dies rectissime Christianus Rocca, Linkiesta ephemeridis moderator, scribit, omnino submovere oportet. Certum autem est primo suffragio plerosque electorum tum mediae dexterae tum mediae sinistrae albis tabellis usuros esse, sententiam non dicentes. Quod sane veri simile est rem subsequentibus suffragiis eandem mansuram esse. Quarto vero credendum est Petrum Ferdinandum Casini, quondam Popularium Oratorum Coetus praesidem, cui tum Berlusconiani tum Democratae tum Matthaei Renzi sectatores potissimum favent, partem suffragiorum absolute maiorem obtenturum talique modo in Sergii Mattarella locum successurum esse

 

 

X