O tempora, o moresDe biocolytis ac roseis mascis orinasalibus

Controversia, quam plures diurnarii praeterito Iovis die excitavere, inanis reapse est ac verborum ieiuna

Postquam superiore hebdomada ab ephemeride “Respublica” (Italice La Repubblica) inscripta aliisque diurnis nuntiatum est publicae securitatis custodes recusavisse ne roseas mascas orinasales ad Covidiani Veneni propagationem continendam eis datas induerent, in retificiis socialibus magnae contentiones dissensionesque statim coortae sunt. Biocolytas universim pars de sexismo, nonnulli de ostentata virilitate, reliqui de masculino dominatu sine ulla pervestigatione et certa probatione  accusavere. Quam eiusmodi controversia inanis vero est ac verborum ieiuna! Namque profecto ita se res habet, ut unum corporatorum custodum collegium, cui SAP nomen, Lamberto Giannini, biocolytici corporis moderatori, scriberet, sane affirmans roseum colorem a publico vestitu ornatuque alienum et instituti decori nocivum esse ideoque expetens eius generis mascarum usum vetari. Quae verba nugatoria ac stulta vituperanda haud dubie sunt. Bene igitur fecit militum publicorumque LGBTI+ sodalicium Polis Aperta appellatum quod, aliquos biocolytas non idem ac omnes et unam congregationem syndicalem non idem ac universas valere sapienter admonens, rectas quaestionis rationes enodavit. Praeterea apertissime planissimeque explicavit permultos viros mulieresque publicam securitatem administrantes patriarchali binariaeque societatis notioni extirpandae operam longo iam tempore navare egregiam.

 

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club