O tempora, o moresUnio Europaea congressum inter Vladimirum Putin Italicasque societates intempestivum iudicat

Res temeraria maxime fuit praesertim cum Russorum copiae se in Ucrainam invadere minarentur

Ex Marinae Valerio breviloquentis pagina

Dissensiones et contentiones, quae exortae sunt de interretiali conventu inter Vladimirum Putin Italicasque societates heri habito, maiores vires magis magisque in horas sumunt ac vigorem. Plures congressionem illam confestim vituperavere. Quod Unio Europaea etiam fecit, rem intempestivam sane iudicans praesertim cum Russorum copiae se in Ucrainam invadere minarentur.

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter