O tempora, o moresRoberta Metsola Europarlamenti praesidens creata est

Mulier civilis natione Melitensis, quadraginta tres annos nata, Aliciae Bah Kuhnke et Syrae Reg, aliis duabus petitricibus, CDLVIII suffragiis praelata est

Ex Robertae Metsola brevioloquentis pagina

In Argentoratensi Curia populares legumlatores Europaei sessionem plenariam celebrantes, defuncto Davide Sassoli, de praesidentiali assignando munere sententiam heri tulerunt iamque primo suffragio Robertam Metsola, ab Melita oriundam, novam Europarlamenti praefectam designaverunt, quadringentis duodesexaginta punctis eam in petendis honoribus iuvantes. Quae Publici Coetus Europaei legibus ferendis moderatrix delecta est, illa, Partium Popularium Europaearum (siglis PPE) candidata, duas alias petitrices, Aliciam Bah Kuhnke Viridium factioni adscriptam atque Syram Reg sinistrarum partium sodalem, nimirum devicit. In prima oratione post electionem habita Roberta Metsola, permagnas gratias Davidi Sassoli agens, ipsius haereditatem illius, quem «pugnatorem pro Europa, pro nobis, pro Publico legumlatorum Coetu hoc» commoto gratoque animo praedicavit, se dixit consequi. In posteriore conventu diurnariis edocendis nova praeses, quam complures reprehenderant in eo quod abortivae actioni culturaeque semper adversata est, planum autem fecit iudicia sua de abortu ea ipsa ab Europarlamento expressa inde ab hoc tempore futura esse.