O tempora, o moresSergius Lepri, quondam ANSA nuntiorum agenturae moderator, interiit

Magni nominis diurnarius, CII annos natus, Romae diem supremum obiit

Ex Nationalis Diurnariorum Ordinis pagina breviloquenti

In Urbe Sergius Lepri, qui officium informatorium “Agentura Nationalis Diurnorum Consociatorum” (siglis ANSA) appellatum per triginta fere annos rexit, de vita heri discessit tertium et centesimum agens annum. Incluti diurnarii, librorum auctoris academicique ex Florentiae oriundi ac quondam antifascalis bellatoris memoriam Carolus Bartoli, Nationalis Ephemeridum Scriptorum Ordinis praeses, grato et commoto animo inter alios prosecutus est, eum laudans «clarissimum ANSA moderatorem magnumque commentariorum artis magistrum».