Heri Manfredus Theodericus Mugler, LXXIII annos natus, Vilceniae, in domo sua, de vita migravit, naturae reddens debitum. Clarissimus vestituum ornatuumque confector et artifex imaginibus luce imprimendis originalem invenit morem, qui confundi non potest, atque magni nominis vestificinam, cui usque ad annum MMII praefuit, sane instituit. In mirabili vitae curriculo, quod ille mentulatus praeditusque immani corpore musculoso autem explevit res magnas gerens, divinas in cantando vel agendo mulieres, inter quas Diana Ross, Madonna, Gratia Jones, Demetria Moore ac Sharon Stone potissimum memorandae sunt, nimirum vestiit et exornavit.
25 Gennaio 2022