O tempora, o moresDe LXXII Certamine Musico Remopolitano

Ex hodierno die usque ad proximum sabbatum viginti quinque cantrices cantoresque in theatri "Ariston" scaenam prodibunt atque ad symphoniam canent, victoriae palmam inter se contendentes

Ex Certaminis Musici Remopolitani pagina prosopobiblica

Remopoli, in amoeno Liguriae oppido, LXXII Certamen Musicum hodie vesperi incipiet ac Nonis Februariis ad finem veniet. Tertio deinceps anno Amadeus, famosus emissionis televisificae ac radiophonicae rector, magni momenti spectaculi moderatoris officio fungetur, viginti quinque inducens cantrices cantoresque, qui certationem suscipient, in theatri Ariston scaenam. Quem in hoc exsequendo munere Ornilla Muti, Lauretana Cesarini, Drusilla Foer, Maria Clara Giannetta, Sabrina Ferilli, singulis diebus alia post aliam, nimirum adiuvabunt. Hoc quoque anno Didacus Passoni et Christina Bugatty Musicum Certamen Remopolitanum in transmissione, quae vulgo appellatur Citofonare Passoni (Latine “Passoni per citophonium vocare”) diem ex die commentabuntur.

 

 

 

X