O tempora, o moresCoronarium virus ne monarchis quidem parcit

Tum Margaretha II, Daniae regina, tum Philippus VI, Hispaniarum rex, levibus morbi symptomatibus affecti sunt

In hac imagine photographice depicta Daniae regina (sinistra) et Hispaniarum rex (dextera) conspiciuntur

Heri per totam Daniam vulgatum est Margaretham reginam II esse veneno coronario infectam. Cui usque adhuc levia symptomata tantum sunt. Eodem autem die omnes pro certo habuerunt Philippum VI, Hispaniarum regem, symptomatibus levibus attactum quoque esse. Ianuario mense exeunte Carolus XVI Gustavus, Sueciae dominus, ac Silvia, domina ipsius consors, primi reges fuerunt qui covidianum morbum contraxerunt. Ex quo effici cogique vero potest virus ne monarchis quidem parcere.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club