Novus liber, quem Daria Bignardi, incluta ac nobilis diurnaria emissionisque radiophonicae rectrix, nimirum scripsit atque litterarum formis consignandum curavit, in lucem hodie prodit. Qui autem, Einaudiano typographeo fovente, “Libri, qui vitae meae detrimentum intulerunt, aliique maesti amores” (Italice Libri che mi hanno rovinato la vita e altri amori malinconici) inscribitur. In opere, quod et vitae suae narratio et pulchritudinis breviarium est, auctrix clare ostendit se tribus libris, quos in adulescentia legerit, esse ad dolorem educatam. Qui libri vero, sicut Daria Bignardi aperte dicit, amoris stigma animo quoque imposuerunt.
8 Febbraio 2022