O tempora, o moresDominica Jackson festum Barcinonense, quod “Circuitus” dicitur, laudativis nuntiis commendat

In taenia visifica, quae ad lusorii conventus provectionem attinet, magni nominis ostentatrix transgeneraque actrix de celebrioribus aliqua unguentorum praeconia per ridiculum detorquet

Imago desumpta ex visifica pellicula ab Ernesto Desumbila confecta

Barcinone, in splendidissima Catalauniae urbe capite, magnum virorum homosexualium festum, cui “Circuitus” (vulgo Circuit) nomen, a die VI usque ad diem XIV proximi Augusti mensis fiet. Ad quod provehendum pellicula visifica, in qua Dominica Jackson, scriptrix, novi cultus habitusque ostentatrix transexualisque actrix, primas partes, pulchris torosisque maribus comitantibus, nimirum agit, est edita. Quae summam gloriam acquisivit Electrae Abundance personam induens in memorabili serie telehoramica “Status” (Anglice Pose) nuncupata, ea vero in praedicta taeniola de celebrioribus aliqua brevia unguentorum praeconia per ridiculum detorquet.

X