O tempora, o moresDonatella Raffai, quae prima rexit televisificam emissionem “Quis eum vidit?” inscriptam, periit

Post diutinum morbum clarissima diurnaria, duodeoctoginta annos nata, die IX huiusce mensis Februarii mortem obiit

Ex Franci Scarsella breviloquentis pagina

In urbe Roma Donatella Raffai, quae adversa iam diu valetudine laborabat, extremum spiritum, LXXIX aetatis anno suae nondum exacto, heri effudit. Quem decessum Silvius Maestranzi, eius maritus ac retis televisifici RAI quondam moderator, fracto animo nuntiavit. Donatella Raffai magnam sibi laudem peperit omniumque volutantem conciliavit ut diurnaria televisifica ac praesertim nuntiatrix telehoramicae emissionis “Quis eum vidit?” (Italice Chi l’ha visto?) inscriptae, quam una cum Paulo Guzzanti anno MCMLXXXIX prima duxit. Cuius nomen Friderica Sciarelli, quae inde ab anno MMIV praedicti telehoramatis moderationem suscepit, per nuntiolum in Pipiatorio scriptum est grate prosecuta.

 

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club