O tempora, o moresPauli Sorrentino opus filmicum ad Praemium Ansgarianum candidatum est

Taenia cinematographica, cui vulgo nomen È stata la mano di Dio, una cum aliis quattuor selecta est ad optimae pelliculae internationalis titulum obtinendum

Ex Lisae Noja breviloquentis pagina

Heri nuntiatum est novum opus filmicum, quod Paulus Sorrentino, magni nominis moderator cinematographicus, affabre disposuit et composuit, esse ad Silvacrifoliensis Academiae Praemium candidatum. Quod ut palam factum est, Itali omnes summa laetitia exsultavere. Taenia cinematographica, cui vulgo nomen È stata la mano di Dio (Latine “Fecit manus Dei”), est enim una ex quinque quae die XXVII proximi mensis Martii, suffragio facto, optimae pelliculae internationalis titulo honestabitur.

X