Hesterno die Elisabetha II quattuordecim lustra cum animi iucunditate condidit, ex quo Britanniarum reginae nomen sumpsit. Postridie Kalendas Iunias Georgii VI filia annum ab accepto diademate LXX quoque celebrabit. Quae vero in regno tenendo omnes decessores praesertimque augustissimam dominam Victoriam abaviam suam, quae Britannias sexaginta quattuor fere annos imperio rexit, longe plurime superavit.
7 Febbraio 2022