O tempora, o moresDe novo libro Emmanuelis Felice

Opus doctum "Iura parta. Historiae illa notio" sane inscribitur

Die X huiusce mensis Februarii editorialis domus “Molina” (Italice Il Mulino) nuncupata librum, cui “Iura parta. Historiae illa notio” (Italice La conquista dei diritti. Un’idea della storia) nomen, typis imprimendum curavit. Quod opus vere doctum utileque Emmanuel Felice, Politicae Oeconomicae professor in Libera Universitate Linguarum Communicationisque (siglis IULM), summus aerarii administrandi peritus ac rerum oeconomicarum quondam magister pro Factione Democratica, exquisite scripsit. In libro, qui CCCLXVIII paginis constat, auctor iurium iter novissima per tria saecula animo cogitationeque percurrit, multis argumentis docens his temporibus liberalismum, socialismum et oecologismum inter se cumulari necesse ad pericula obeunda.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club