O tempora, o moresIn libro edendo ephemeris requiritur

Hac sententiola praeconiali Christianus Rocca, interretialium moderator diurnorum quibus"Linkiesta" nomen, de nova officina libraria nuntium attulit

A die IV ante Nonas Martias usque ad pridie Nonas Martias mercatus editorius, qui Book Pride appellatur, in urbe Mediolano hoc quoque anno habebitur. In quo societas diurnaria Linkiesta, cui tabernaculum exhibitorium G12 notatum praesto erit, etiam intererit. A. d. III Non. Mart. novae consilium officinae librariae institutae, cui Linkiesta Books nomen, hora prima postmeridiana cum dimidio ibidem ostendetur. De qua re Christianus Rocca, interretialium diurnorum illorum moderator, per sententiolam praeconialem «In libro edendo ephemeris requiritur» nuntium heri dedit.