O tempora, o moresDe obitu Monicae Vitti

Perillustris actrix, quae alterum et vicesimum iam annum graviter aegrotabat, in coniugis dilectissimi complexu heri emortua est

Ex Pauli Gentiloni breviloquentis pagina

In Urbe Monica Vitti, cui verum nomen Maria Aloisia Ceciarelli, diuturno gravique morbo correpta postridie Kalendas Februarias  interiit, primum et nonagesimum agens annum. Cuius decessum, Roberti Russi eius mariti mandatu, Valtherus Veltroni omnibus per nuntiolum in Pipiatorio scriptum notum fecit. Michaelis Angeli Antonioni inspiratrix, Monica Vitti tum ab illo tum ab aliis moderatoribus cinematographicis, exempli gratia Hectore Scola, Aloisio Magni, Alberto Sordi ac praesertim Mario Monicelli, ad cuiuscumque personam induendam instituta est et magis illustrata. Complures inter pelliculas, in quibus incluta sublimisque actrix primas partes egit, quinque omnino sunt quae silentio praetermitti potissimum non possunt: Nox (Italice La Notte), Iuvenis mulier manuballistula armata (Italice La ragazza con la pistola), Iuva me, amor mi (Italice Amore mio aiutami), Suspicionis amantis drama (Italice Dramma della gelosia), Pulvis stellarum (Italice Polvere di stelle).

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter