In Italia plebis scitum de legali cannabis cultura carceralisque poenae abolitione non indicetur. Quod Iulianus Amato, qui Supremo iudicum Consilio primariis Reipublicae nostrae institutis tuendis praeest, in conventu diurnariis edocendis heri nuntiavit, referendum, quod in mendosam formam redactum esset, ad medicamenta stupefactiva vero attinere sane declarans ipsumque internationalium pactorum violatorum satis plenam esse rationem. Cui Sodalitas Lucae Coscioni dedicata, +Europa factionis asseclae, Radicales Italici, principes rogationis auctores, acriter contradixere.
17 Febbraio 2022
O tempora, o moresReferendum de legitimo cannabis usu admitti non potest
In conventu diurnariis edocendis Iulianus Amato, qui iudiciali Consilio primariae Reipublicae Italicae legis tuendae praeest, nuntium de re heri attulit