Russorum copiae, quae Ucrainam heri invaserunt, valetudinarium quoque quassaverunt. Quae enim in urbe Carbonio (vulgo Vuhledar) ignivomis globis infirmorum hospitium peterunt, quattuor necantes cives. Alii decem, quorum sex medici, gravia vulnera, pyrobolis explosis, autem accepere.
25 Febbraio 2022