O tempora, o moresTitus Stagno, televisificus chronista, mortem obiit

Praeclarus diurnarius, qui escensionem in lunam ex astronave factam Italis primus nuntiavit, de vita decessit nonagesimum tertium agens annum

Ex Mauricii Pistocchi breviloquentis pagina

In Urbe Titus Stagno, duos et nonaginta annos natus, Kalendis Februariis naturae debitum reddidit. Magni nominis televisualis praeco, diurnarius agonaliumque rerum explicator, is numquam interituram laudem sibi peperit, sideralem navigationem, cui Apollo 11 nomen, inter dies XX et XXI Iulii mensis anno MCMLXIX enarrans atque lunae appulsum. Qui enim, Rogerum Orlando in re gesta afferenda nimirum praecedens, ducenties centenis milibus Italorum televidentium nuntiavit Nialum Armstrong in lunam descendisse primumque hominem in summo planeta ambulavisse.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club