O tempora, o moresUcraina res in extremum discrimen venit

Postquam Vladimirus Putin duas Donetskensium ac Prataliensium civitates libertatem habentes legesque suas agnovit, summum periculum est ne bellum mundanum exardescat

Ex Franciscae Mannocchi breviloquentis pagina

Unitarum Nationum Consilium gentium securitati provehendae, concilio festinanter convocato, de Ucraina praeteritis horis consuluit. Res, cum Vladimirus Putin, Russicae Foederationis praeses, duas Donetskensium ac Prataliensium civitates libertatem habentes legesque suas heri agnovisset, in extremum discrimen enim adducta est. Quod praesertim Britanniarum, Foederatarum Americae Civitatum, Francogalliae, Hiberniae, Norvegiae legati acriter vituperavere. Omnes tamen, Popularis Sinarum Reipublicae nuntio quoque annumerato, pacis viam persequi summumque belli periculum quoquomodo vitare una voce declaravere.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter