O tempora, o moresAeroplanum Sinense de caelo decidit

CXXXII homines, qui velivolo vehebantur, vitam amisere

Ex Malik Shoujaat breviloquentis pagina

Heri, hora secunda post meridiem cum viginti duobus minutis (in Italia vero antemeridiana hora septima erat et viginti duo minuta), Sinense eius aeronavigium typi, qui Boeing 737 dicitur, de caelo in provinciae Guangxiensis montes repente praecipitavit. Quo CCXXIII viatores et IX ministri aeronautici ferebantur: omnes mortem autem obierunt. Quo nuntio allato, Sergius Mattarella, Italorum Reipublicae praeses, litteras consolatorias ad Popularis Sinarum Civitatis moderatorem, cui Xi Jinping nomen, commoto animo misit.