O tempora, o moresCarolus Michel Concilii Europaei praeses iterum creatus est

Eurolandiae Civitatum summi rectores rerumque capita omnium consensu magistratum ei continuaverunt

Ex Concilii Europaei pagina breviloquenti

Qui XXVII Europae Unionis Civitatibus praesunt, ii Bruxellas heri convenerunt ut congressionem de Ucraina coram Iosepho Biden, Boreoamericanorum praesidente, sane haberent. Antea vero Carolum Michel Concilii Europaei praesidem iterum creavere.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter