O tempora, o moresDe praesentatione libri, qui “Dissidentes” inscribitur

Doctum perutileque opus, quod Ioannes Vernetti accurate scripsit, Mediolani ab ipso auctore et ab Anna Zafesova hodie vesperi, Christiano Rocca moderante, publice explanabitur

Liber, qui “Dissidentes” (Italice Dissidenti) inscribitur, in lucem nudiustertius prodiit. Quem autem Ioannes Vernetti, quondam Summi Consilii Exterioribus Negotiis praepositi subesecratarius, editorialis Rizzoli domus typis imprimendum curavit. In Mediolanensi bibliotheca, quae Centro Brera dicitur, auctor una cum Anna Zafesova, clarissima diurnaria, et Christiano Rocca, Linkiesta ephemeridis interretialis rectore, doctum perutileque opus suum hodie vesperi, hora sexta postmeridiana cum dimidio, publice explanabitur.

 

 

X