O tempora, o moresHelena Bonetti se Ucrainae mulieribus adesse affirmavit

In Quirinalibus Aedibus a Paribus Opportunitatibus ac Domesticis Rebus administra, internationali Feminarum die recurrente, vibrantem orationem habuit

Ex interretiali Reipublicae Italicae praesidis pagina

Martii mensis dies VIII, quo res a mulieribus bene gestae quotannis celebrantur, heri incidit. In hac tempestate Helena Bonetti, quae Supremo Consilio Paribus Opportunitatibus ac Familiis praeposito diligenter praesidet, apud Sergium Mattarella, Rei Publicae Italicae rectorem, et alios nonnullos audientes gravi sermone contionata est. Silentio autem praetermitti non potest administram, inter alia ab ea dicta, Ucrainis mulieribus proximam professam nimirum esse.

X