O tempora, o moresDe novissimis Marinae Ovsyannikova verbis

«Ucrainorum genibus – inquit Russica diurnaria – provolvamur veniamque ab eis petamus»

Marina Ovsyannikova, quae stationi emissoriae Russicae Pervyj kanal usque ad diem XVII vertentis mensis Martii operam navavit telediurna vesperi legendo, a publici retis televisifici moderatoribus iniuste accusata est quod occultam explorationem faceret patriamque proderet. Quod ea, ab aliquibus diarii scriptoribus, cui “Imago” (Germanice Bild) index, interrogata, late fuseque dixit. In illa percontatione diurnaria Russa, quae, postquam decem abhinc diebus in transmissione telehoramica bello a Vladimiro Putin suscepto reclamavit pecuniaque ideo multata est, segregem vitam nunc agit, «Ucrainorum genibus – quoque ait – provolvamur veniamque ab eis petamus»

 

X