O tempora, o moresIn urbe Mariopoli Russi valetudinarium paediatricum pyrobolis quassaverunt

Nosocomium, de Mariae Zacharova sentententia, ab Ucrainis nationalistis antea vacuefactum occupatumque erat. Attamen tum imagines ab Eugenio Maloletka photographo impressae tum pelliculae visificae ab aliquibus deductae, aerea incursione confecta, contrarium comprobant

Ex Eugenii Maloletka pagina instagrammatica

Decimum iam diem Russorum copiae Mariopolim obsidione premunt. In quo tempore MCCVIII cives vitam hactenus amisere. Heri atrocissimum factum, quod totum terrarum orbem commovit iraque incendit, autem evenit: pyrobolaria Sarmaticorum aeronavis ignivomos globos in valetudinarium paediatricum maiocomiumque enim misit, homines admodum XVII graviter vulnerans etiamque mulieres parturientes. Quod vero ab omnibus acriter vituperatum est: in Italia complures mulieres virique civiles nimirum fecere, inter quos Aloisium Di Maio, Helenam Bonetti, Ivanum Scalfarotto, Simonam Malpezzi, Liam Quartapelle, Lauram Boldrini potissimum memorare oportet. Sed in conventu diurnariis edocendis Maria Zacharova, Supremi Consilii Russici Externis Negotiis praepositi prolocutrix, crimen diluit potiusque milites Ucrainos accusavit, nosocomium sane declarans a nationalistis antea vacuefactum manuque militari occupatum esse. Attamen tum imagines ab Eugenio Maloletka photographo impressae tum pelliculae visificae ab aliquibus deductae, aerea incursione confecta, aegros medicosque, puerperis annumeratis, in aedificiis illo momento infuisse sine ullo dubio probant.