Hesterno die Papa Franciscus omnibus notum fecit se Russiam Ucrainamque Immaculato Mariae Cordi consecraturum esse. De quo etiam Matthaeus Bruni, Sanctae Sedis Officii diurnariis edocendis moderator, nimirum attulit. Romanus Pontifex se singulare religionis obsequium in poenitentiali celebratione, quae ad Petrianum sepulchrum die XXV vertentis mensis Martii habebitur, praestiturum esse in Pipiatorio autem scripsit. Eodem illo die Conradus cardinalis Krajewski, Summi Pontificis Eleemosynarius, consecrationis actum in Fatimensi sanctuario pariter peraget. Decessorum vestigia suorum sequens ac praesertim Venerabilis Servi Dei Pii PP. XII, qui in Epistula Apostolica Sacro vergente anno die VII mensis Iulii anno MCMLII data universam Russorum gentem Immaculato Mariae Cordi peculiarissimo modo dedicavit et consecravit, Papa Franciscus, a pluribus episcopis christifidelibusque laicis petitus, Russiam Beatae Mariae Virginis iterum commendabit insimulque et Ucrainam, cuius nomen in huiusmodi oratione primum dicetur.