O tempora, o moresDe die natali Petri Pauli Pasolini

Hoc die viginti conduntur lustra, ex quo inclutus scriptor, poeta moderatorque cinematographicus in lucem susceptus est

Ex Stephani Bonaccini breviloquentis pagina

Penitus commoto gratoque animo centesimam anniversariam memoriam hodie recolimus fausti diei, quo Petrus Paulus Pasolini in urbe Bononia ortus est. Sollemnia saecularia dum agimus secundi millennii exeuntis splendidum ingenium laudibus extollentes, eius ipsius horrendam necem deplorare auctoresque digito monstrare, Pasoliniani sane memores illius: «Ego novi», non desistimus. Fieri autem non potest quin, oblata occasione, suaviter meminerimus Petrum Paulum Pasolini non modo summum poetam, scriptorem moderatoremque cinematographicum, sed etiam virum Latinis litteris doctum fuisse, aliqua tum Plauti tum Vergilii opera in Italicum sermonem excellenter vertisse atque Antonii Cryptani, clarissimi postea praelati ac latinistae qui aliquot abhinc annos Secretariae Papali egregiam navavit operam, primos coeptus amanter provexisse.

X