O tempora, o moresSacri Ecclesiae Orthodoxae Russae ministri amplius CCXXX bellum contra Ucrainos damnavere

Presbyteri diaconique, qui epistulam apertam obsignavere, a Cyrillo I, patriarcha Moscuensi, valde dissensere

Ex Mariannae Ejdersten breviloquentis pagina

Ducenti triginta tres Ecclesiae Orthodoxae Russae ministri sacri litteras universis et singulis nudiustertius conscripserunt, bellum contra Ucrainos acriter improbantes idque «caedem fraternam» sane appellantes. Ad quam rationem obsignatores a Cyrillo I, patriarcha Moscuensi, valde dissensere.