Trinacriae episcopi, qui Panormi in veris sessione a die VII usque ad diem IX vertentis mensis Martii habita se congregavere, excellentissimum dominum Antoninum Raspanti, qui dioecesi Iaciensi praeest, novum Episcopalis Siciliae Conferentiae praefectum nimirum creavere. Qui gravissimum huiusmodi munus, quod Salvator Gristina, quondam archiepiscopus Catanensis, ad id tempus explevit, omnibus sententiis die VIII vertentis mensis Martii, postquam in suffragium ivere, ei commisere. Antoninus Raspanti, qui Conferentiae Episcoporum Italiae praeses vicarius quoque est, egregiam operam suam Ecclesiae catholicae semper navavit, verum Evangelii testem se ostendens in pastorali ministerio adimplendo. Ille pontifex, praeclara doctrina, cuius altitudo corporis proceritatem quodam modo aequat, ac firma fide praeditus, compluribus operibus potissimum scribendis inter omnes numquam non eminuit. Quod ad hoc attinet, sublimis controversique operis a Francisco Malaval exarati, cui “Praxis facilis elevandi animam ad contemplationem” (Francogallice Pratique facile pour élever l’âme à la contemplation) index, Italica editio silentio praetereunda non est. De qua enim sacrorum antistes adeo meruit ut excelsis laudibus ornaretur.
12 Marzo 2022