In Timoria Orientali Franciscus Guterres, sextus Civitatis moderator, Armanda Berta dos Santos, primarii administri vices gerens, Martinus Germano da Silva Gusmão, quondam catholicus presbyter, Iosephus Ramos-Horta, qui Praemio Pacis Nobeliano anno MCMXCVI honestatus est, atque alii duodecim petitores de Reipublicae praesidis munere inter se nudius tertius contenderunt. Quamquam comitiorum exitus proximis tantum diebus cognoscetur, tamen usque ad hoc tempus Timorienses cives, qui in suffragium iverunt, clarissimo Iosepho Ramos-Horta favisse videntur. Si nemo ex sedecim candidatis maiorem sententiarum partem vero obtinuerit, necesse erit praesidentialia comitia iterum institui. Quae die XIX mensis Aprilis, quattuor elapsis hebdomadibus, nimirum habebuntur. Duo solum candidati, qui in primis comitiis sententiarum numero vicerint, alteris suffragiis intererunt.