O tempora, o moresAngelina Jolie Ucrainorum pueros paediatrico Sanctae Sedis valetudinario receptos visitavit

Perillustris actrix cum medicis infirmariisque, qui aegrotulis assident, etiam collocuta est

Ex Paediatrici Nosocomii a Puero Iesu nuncupati pagina breviloquenti

Romae Angelina Jolie, quae undecimum iam annum Summae Praefecturae Nationum Unitarum pro Perfugis (siglis UNHCR) operam suam, legatae extraordinariae obiens munus, sollicita sedulaque navat, Ucrainorum pueros, qui in paediatrico nosocomio a Puero Iesu nuncupato iacent, a. d. III Kal. Apr. visitavit. Quae cum medicis infirmariisque, qui parvulos tum morbis affectos tum pyrobolis vulneratos maxima cum benevolentia curant, etiam collocuta est.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter