O tempora, o moresDe documentali pellicula “Vale, pulchra. Pro libertate”

Praeterito die Veneris taenia cinematographica, quae celeberrimae cantionis ab aliquibus Resistentiae Italicae militibus voluntariis cantatae veritates exhibet, telehoramatis ope primum transmissa est

Ex Radiotelevisionis Italicae pagina breviloquenti

Hodie memorandus recurrit dies, cuius grata memoria omnibus exstat: septem et septuaginta enim implebuntur anni, postquam Italia iniqua crudelique servitute, qua fascales nazistaeque illam diu presserant, liberata est. Quamobrem documentalis pellicula, quae “Vale, pulchra. Pro libertate” (vulgo Bella ciao. Per la libertà) inscribitur, tres diebus ante anniversaria sollemnia per televisificum Radiotelevisionis Italicae tramitem, cui RAI3 nomen, est transmissa. In ea, Iulia Giapponesi moderatrice, veritates clarissimi carminis, quod primum aliqui Resistentiae Italicae milites voluntarii cecinere, deinde omnes cives ab anno MCMLXIV, bello perfecto, die XXV mensis Aprilis quotannis canunt, vero exhibentur.