O tempora, o moresBrussius Willis aphasia affectus est

Una ex clarissimi actoris filiabus per Instagramma nuntium dedit

Ex Rumer Willis pagina Instagrammatica

Diagnosis de aphasia vel locutionis amissione Brussio Willis, magni nominis histrioni, pellicularum editori musicoque, facta est. Qui Ioannis McClane biocolytae personam praesertim induens magnam laudem sibi comparavit, is posthac partes agere iam non poterit. Qua de re Rumer Willis, illius ipsius filia et actrix, omnes certiores per nuntiolum in Instagrammate scriptum nudiustertius fecit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter