O tempora, o moresCatharina Spaak periit

In quodam Urbis valetudinario perillustris actrix, quae tertium iam annum aegrotabat, nudiustertius placide expiravit

Ex Titianae Ferrario breviloquentis pagina

Die XVI huiusce mensis Aprilis Catharina Spaak ad superos evolavit duodeoctogesimum agens annum. Magni nominis cantrix, artifex scaenica, saltatrix televisificaque locutrix, Belgica stipe nata atque in Italicam Civitatem ascita, postquam gravi haemorrhagia cerebrali duos abhinc annos affecta erat, iniqua valetudine vero cruciabatur.