O tempora, o moresLeonardus DiCaprio Amazoniae indigenis aperte favet

Per nuntiolum in Pipiatorio scriptum clarissimus actor septem milia hominum Brasiliopoli congregata valde laudavit quod metallorum fossioni silvarumque caesurae reclamassent

Leonardus DiCaprio, qui vicesimum quartum iam annum omnem curam sane impendit ut circumiecta natura biologicaque diversitas custodiatur, Iairum Bolsonaro, summum Reipublicae Brasilianae moderatorem, iterum vehementer arguit, Amazoniae incolis aperte favens. Qui vero opus fundatum “Terrestre Foedus” (Anglice Earth Alliance) anno MMXVII instituit, is enim per nuntiolum in Pipiatorio nuperrime scriptum septem milia indigenarum, quae in urbe Brasiliopoli a die IV usque ad diem XIV vertentis mensis Aprilis congregata sunt ut in amplissima regione metallis fossis silvisque caesis reclamarent, valde laudavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter