O tempora, o moresElisabetha II nonagesimum sextum annum hodie complet

Britanniarum regina diem natalem suum Sandringhamiae celebrabit

Ex Regiae Domus Britannicae pagina breviloquenti

Hodierno die Elisabetha II, quae praeterito mense Februario quattuordecim lustra condidit ex quo in sceptra posita est, nonagesimum sextum annum feliciter complet. Quae proximis horis, Arce Windesoriensi relicta, helicoptero vehens in Norfolciam venerit, ea natalem suum Sandringhamiae celebrabit. Britanniarum regina in rurali domo, ubi dilectissimus Philippus, Edimburgi dux, cum quo nupta fuit, diu vixit, aliquot dies vero deget.

X